avarus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de avarus

Proverbiorum 23 : 6 – 8
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus ;
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
8 Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

Actus Apostolorum 20 : 35
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.

Epistula Iacobi 1 : 5
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Epistula I ad Timotheum 6 : 17 – 19
17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Epistula I Ioannis 2 : 16
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *