Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de auxilio aliis
Epistula ad Hebraeos 13 : 16
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
Epistula ad Philippenses 2 : 4
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
Evangelium secundum Lucam 6 : 38
38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Epistula I Ioannis 3 : 17
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 35 – 40
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Epistula Iacobi 2 : 14 – 17
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
Epistula ad Galatas 6 : 2
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 12
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 16
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Proverbiorum 19 : 17
17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Proverbiorum 22 : 9
9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 42
42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Epistula ad Romanos 15 : 1
1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 13 – 16
13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 13
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 8
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.
Epistula ad Romanos 12 : 13
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
Epistula ad Hebraeos 6 : 10
10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
Proverbiorum 3 : 27
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest ; si vales, et ipse benefac.
Leave a Reply