Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de auditio
Epistula Iacobi 1 : 19
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Proverbiorum 18 : 13
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
Proverbiorum 19 : 20
20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Proverbiorum 19 : 27
27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Proverbiorum 25 : 12
12 Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.
Apocalypsis Ioannis 2 : 7
7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
Leave a Reply