assentatio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de assentatio

Proverbiorum 29 : 5
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

Proverbiorum 26 : 24 – 28
24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.

Epistula I ad Thessalonicenses 2 : 1 – 20
1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:
2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est:
6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.
9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:
14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis:
15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio:
18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas.
19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?
20 vos enim estis gloria nostra et gaudium.

Iob 32 : 21 – 22
21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

Proverbiorum 28 : 23
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.

Epistula Iudae 1 : 16
16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.

Proverbiorum 27 : 6
6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

Proverbiorum 10 : 17
17 Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *