Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Asinus
Genesis 12 : 16
16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
Genesis 24 : 35
35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Genesis 32 : 5
5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Genesis 34 : 28
28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
Numeri 31 : 34
34 asinorum sexaginta millia et mille:
Numeri 31 : 45
45 et de asinis triginta millibus quingentis,
I Paralipomenon 5 : 21
21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
Esdrae 2 : 67
67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
Nehemiae 7 : 69
69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
Genesis 22 : 3
3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
Numeri 22 : 33
33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
Iosue 15 : 18
18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
Iudicum 1 : 14
14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?
Iudicum 5 : 10
10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.
I Samuelis 25 : 23
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
II Paralipomenon 28 : 15
15 Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
Zachariae 9 : 9
9 Exsulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
Evangelium secundum Matthaeum 21 : 2
2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
Evangelium secundum Matthaeum 21 : 5
5 Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
Evangelium secundum Lucam 13 : 15
15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
Evangelium secundum Ioannem 12 : 15
15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
Zachariae 9 : 9
9 Exsulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
Genesis 42 : 26
26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
II Samuelis 16 : 1
1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
Isaiae 30 : 6
6 Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
Leave a Reply