Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Aser
Genesis 30 : 13
13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
Genesis 35 : 26
26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
Genesis 49 : 20
20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
Exodus 1 : 4
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
I Paralipomenon 2 : 2
2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
Genesis 46 : 17
17 Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Numeri 26 : 47
47 Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
Numeri 1 : 41
41 quadraginta millia et mille quingenti.
Numeri 26 : 47
47 Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
I Paralipomenon 7 : 40
40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
I Paralipomenon 12 : 36
36 Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
Numeri 2 : 25
25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Numeri 2 : 27
27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
Deuteronomium 33 : 25
25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
Apocalypsis Ioannis 7 : 6
6 ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati:
Iosue 19 : 31
31 Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
Ezechielis 48 : 2
2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
Iudicum 5 : 17
17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.
Leave a Reply