Ascetica

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ascetica

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 19
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

Evangelium secundum Lucam 7 : 34
34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

Epistula ad Colossenses 2 : 23
23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Epistula I ad Timotheum 4 : 4
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:

Evangelium secundum Matthaeum 11 : 18
18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.

Evangelium secundum Lucam 7 : 33
33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet.

Evangelium secundum Matthaeum 19 : 12
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *