Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Arm
Exodus 6 : 6
6 Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
Exodus 15 : 16
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Deuteronomium 4 : 34
34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Deuteronomium 7 : 19
19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis.
Deuteronomium 9 : 29
29 qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
Deuteronomium 26 : 8
8 et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:
Actus Apostolorum 13 : 17
17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
Deuteronomium 5 : 15
15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.
Psalmorum 136 : 12
Deuteronomium 11 : 2
2 Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
Deuteronomium 33 : 27
27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
I Regum 8 : 42
42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
II Paralipomenon 6 : 32
32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
II Regum 17 : 36
36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
Psalmorum 77 : 15
15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psalmorum 89 : 10
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
Psalmorum 89 : 13
13 Convertere, Domine ; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Psalmorum 89 : 21
Psalmorum 98 : 1
1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi ; qui sedet super cherubim: moveatur terra.
Canticum Canticorum 2 : 6
6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Isaiae 33 : 2
2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isaiae 40 : 11
11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
Isaiae 51 : 5
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Isaiae 51 : 9
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Isaiae 52 : 10
10 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.
Isaiae 53 : 1
1 Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Isaiae 59 : 16
16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
Isaiae 62 : 8
8 Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
Leave a Reply