Arimathea

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Arimathea

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 57
57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:

Evangelium secundum Marcum 15 : 43
43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

Evangelium secundum Lucam 23 : 51
51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei:

Evangelium secundum Ioannem 19 : 38
38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *