Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de argilla
Isaiae 64 : 8
8 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Ieremiae 18 : 2 – 6
2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
6 Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
Genesis 2 : 7
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Iob 10 : 8 – 12
8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu ; et sic repente præcipitas me?
9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
11 Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Epistula II ad Corinthios 4 : 7
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
Isaiae 29 : 16
16 Perversa est hæc vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
Epistula II ad Timotheum 2 : 20
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
Psalmorum 100 : 3
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi, non adhæsit mihi
Ieremiae 18 : 6
6 Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
Isaiae 49 : 1
1 Audite, insulæ ; et attendite, populi de longe ; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Psalmorum 139 : 13 – 16
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo ; et habitabunt recti cum vultu tuo.
Ieremiae 1 : 5
5 Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
Leave a Reply