Argentea

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Argentea

Ezechielis 27 : 12
12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque, repleverunt nundinas tuas.

Proverbiorum 17 : 3
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

Proverbiorum 25 : 4
4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Proverbiorum 26 : 23
23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

Ezechielis 22 : 22
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus: et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.

Ieremiae 6 : 30
30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.

Zachariae 13 : 9
9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.

Genesis 13 : 2
2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

Genesis 17 : 12
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:

Genesis 20 : 16
16 Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.

Genesis 23 : 16
16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

Amos 8 : 6
6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 9
9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:

Evangelium secundum Matthaeum 26 : 15
15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

Evangelium secundum Marcum 14 : 11
11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

Exodus 26 : 19
19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

Exodus 27 : 17
17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

Exodus 35 : 24
24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *