Quid biblia dicit de Arabes – Omnes Bible versus de Arabes

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Arabes

II Paralipomenon 9 : 14
14 excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.

II Paralipomenon 17 : 11
11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.

II Paralipomenon 21 : 17
17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntue cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.

II Paralipomenon 22 : 1
1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.

II Paralipomenon 26 : 7
7 Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.

Nehemiae 2 : 19
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?

Nehemiae 4 : 7
7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.

Ezechielis 27 : 21
21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ: cum agnis, et arietibus, et hædis, venerunt ad te negotiatores tui.

Actus Apostolorum 2 : 11
11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

Epistula ad Galatas 1 : 17
17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:

Isaiae 21 : 17
17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.

Isaiae 42 : 11
11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ, de vertice montium clamabunt.

Isaiae 60 : 7
7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.

Ieremiae 25 : 24
24 et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *