aquilae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de aquilae

Isaiae 40 : 31
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Psalmorum 103 : 5
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in sæculum sæculi.

Apocalypsis Ioannis 12 : 14
14 et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.

Apocalypsis Ioannis 4 : 6 – 8
6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.
7 Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti.
8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

Ieremiae 48 : 40
40 Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

Exodus 19 : 4
4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.

Epistula ad Philippenses 4 : 13
13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Ieremiae 49 : 22
22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.

Ieremiae 4 : 13
13 Ecce quasi nubes ascendet: et quasi tempestas currus ejus, velociores aquilis equi illius. Væ nobis ! quoniam vastati sumus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *