Quid biblia dicit de Aquae – Omnes Bible versus de Aquae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Aquae

Psalmorum 148 : 5
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.

Genesis 1 : 9
9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.

Ezechielis 4 : 11
11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud.

II Regum 20 : 20
20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

Ezechielis 47 : 5
5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.

Numeri 19 : 22
22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

Exodus 17 : 1
1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.

Exodus 17 : 6
6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:

Numeri 20 : 11
11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta.

Iudicum 15 : 19
19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.

II Regum 3 : 20
20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.

II Regum 2 : 22
22 Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei, quod locutus est.

Exodus 14 : 22
22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

Iosue 3 : 17
17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

II Regum 2 : 8
8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *