aqua

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de aqua

Evangelium secundum Ioannem 4 : 14
14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.

Ezechielis 36 : 25
25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

Evangelium secundum Ioannem 7 : 38
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

Apocalypsis Ioannis 22 : 1
1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

Isaiae 49 : 10
10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.

Isaiae 43 : 2
2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.

Proverbiorum 5 : 15
15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;

Apocalypsis Ioannis 22 : 17
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.

Psalmorum 23 : 2
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.

Isaiae 12 : 3
3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.

Apocalypsis Ioannis 21 : 6
6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *