Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Apollo
Actus Apostolorum 18 : 28
28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Jesum.
Actus Apostolorum 19 : 1
1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:
Epistula I ad Corinthios 1 : 12
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
Epistula I ad Corinthios 3 : 7
7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.
Epistula I ad Corinthios 16 : 12
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
Epistula ad Titum 3 : 13
13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
Leave a Reply