Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Animalia
Genesis 1 : 25
25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
Genesis 2 : 19
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
Ieremiae 27 : 5
5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
Genesis 1 : 30
30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
Genesis 2 : 20
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
Genesis 9 : 3
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Leviticus 11 : 3
3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
Leviticus 11 : 9
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Leviticus 11 : 22
22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
Deuteronomium 14 : 6
6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
Deuteronomium 14 : 9
9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
Deuteronomium 14 : 11
11 Omnes aves mundas comedite.
Deuteronomium 14 : 20
20 Omne quod mundum est, comedite.
Genesis 9 : 10
10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
Deuteronomium 25 : 4
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
Iob 38 : 41
41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Psalmorum 36 : 6
6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
Psalmorum 104 : 11
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ ;
Psalmorum 104 : 21
21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ ;
Psalmorum 147 : 9
9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
Ionae 4 : 11
11 et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 26
26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 29
29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
Evangelium secundum Lucam 12 : 6
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Evangelium secundum Lucam 12 : 24
24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
Epistula I ad Corinthios 9 : 9
9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
Leave a Reply