Quid biblia dicit de Angelus (1) – Omnes Bible versus de Angelus (1)

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Angelus (1)

Evangelium secundum Matthaeum 1 : 20
20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

Evangelium secundum Matthaeum 1 : 24
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.

Evangelium secundum Matthaeum 2 : 13
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.

Evangelium secundum Matthaeum 2 : 19
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,

Evangelium secundum Matthaeum 28 : 2
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

Evangelium secundum Lucam 1 : 11
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

Actus Apostolorum 5 : 19
19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit:

Actus Apostolorum 7 : 30
30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.

Actus Apostolorum 7 : 35
35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.

Actus Apostolorum 8 : 26
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.

Actus Apostolorum 12 : 7
7 Et ecce angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.

Actus Apostolorum 12 : 23
23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.

Iob 38 : 7
7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Genesis 2 : 1
1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

Genesis 32 : 2
2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

Iosue 5 : 14
14 Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.

I Paralipomenon 12 : 22
22 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.

Psalmorum 33 : 6
6 Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.

Psalmorum 103 : 21
21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.

Evangelium secundum Lucam 2 : 13
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:

Epistula ad Ephesios 3 : 10
10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

Epistula ad Colossenses 1 : 16
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:

Genesis 2 : 1
1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

Nehemiae 9 : 6
6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *