Quid biblia dicit de Amri – Omnes Bible versus de Amri

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Amri

I Regum 16 : 16
16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris.

I Regum 16 : 22
22 Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.

I Regum 20 : 34
34 Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.

I Regum 16 : 28
28 Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo.

Michaeae 6 : 16
16 Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.

I Paralipomenon 7 : 8
8 Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.

I Paralipomenon 9 : 4
4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.

I Paralipomenon 27 : 18
18 Juda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michaël.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *