Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Amram
Exodus 6 : 18
18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.
Exodus 6 : 20
20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Numeri 26 : 59
59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
I Paralipomenon 6 : 3
3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
I Paralipomenon 6 : 18
18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
I Paralipomenon 23 : 13
13 Filii Amram: Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
Numeri 3 : 19
19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
Numeri 3 : 27
27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
I Paralipomenon 26 : 23
23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
Exodus 6 : 20
20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Esdrae 10 : 34
34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel,
I Paralipomenon 1 : 41
41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
Leave a Reply