Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Amon
I Regum 22 : 26
26 Et ait rex Israël: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,
II Paralipomenon 18 : 25
25 Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
II Regum 21 : 26
26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.
II Paralipomenon 33 : 25
25 Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
Sophoniae 1 : 1
1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 10
10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
Nehemiae 7 : 59
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
Esdrae 2 : 57
57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami:
Leave a Reply