amicitia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de amicitia

Proverbiorum 18 : 24
24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 13
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.

Ecclesiasticus 4 : 9 – 12
9 Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.
10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet?
12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.

Proverbiorum 27 : 17
17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

Proverbiorum 17 : 17
17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 11
11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

Proverbiorum 27 : 9
9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

Epistula I ad Corinthios 15 : 33
33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.

Epistula ad Hebraeos 10 : 24 – 25
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

Proverbiorum 27 : 6
6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

Epistula I Petri 4 : 8 – 10
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
9 Hospitales invicem sine murmuratione.
10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

Iob 6 : 14
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

Proverbiorum 22 : 24 – 27
24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso ;
25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis ;
27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?

Evangelium secundum Ioannem 15 : 12 – 14
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

Proverbiorum 27 : 19
19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

Ruth 1 : 17
17 Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.

Epistula I ad Corinthios 13 : 1 – 13
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.

I Samuelis 22 : 23
23 Mane mecum, ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.

Proverbiorum 17 : 9
9 Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *