Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de amicientes pro ecclesia
I Samuelis 16 : 7
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
Deuteronomium 22 : 5
5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
Epistula I ad Timotheum 2 : 9
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
Epistula I ad Corinthios 6 : 20
20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
Apocalypsis Ioannis 19 : 8
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
Epistula ad Romanos 14 : 10
10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
Epistula ad Titum 3 : 9
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.
Leave a Reply