Quid biblia dicit de ambitiosus – Omnes Bible versus de ambitiosus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de ambitiosus

Epistula ad Romanos 12 : 10
10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:

Epistula ad Romanos 15 : 3
3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

Epistula I ad Corinthios 9 : 23
23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.

Epistula I ad Corinthios 10 : 24
24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

Epistula I ad Corinthios 10 : 33
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

Epistula I ad Corinthios 13 : 5
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

Epistula II ad Corinthios 5 : 15
15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

Epistula II ad Corinthios 8 : 9
9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

Epistula ad Philippenses 2 : 4
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

Epistula Iacobi 2 : 8
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:

Genesis 13 : 9
9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

Genesis 14 : 24
24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.

Genesis 14 : 21
21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.

Genesis 23 : 6
6 Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

Genesis 23 : 11
11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

Genesis 44 : 34
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

Numeri 11 : 29
29 At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?

Numeri 14 : 19
19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.

Iudicum 8 : 23
23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.

I Samuelis 11 : 13
13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.

I Samuelis 23 : 18
18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva: Jonathas autem reversus est in domum suam.

I Samuelis 24 : 17
17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *