Ambitio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ambitio

Numeri 16 : 13
13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?

II Regum 14 : 9
9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus, quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.

Iob 20 : 7
7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?

Psalmorum 49 : 13
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

Isaiae 5 : 8
8 Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?

Habacuc 2 : 6
6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?

Habacuc 2 : 9
9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !

Evangelium secundum Matthaeum 4 : 10
10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Evangelium secundum Lucam 4 : 8
8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Evangelium secundum Matthaeum 16 : 26
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

Evangelium secundum Lucam 9 : 25
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

Evangelium secundum Matthaeum 23 : 7
7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Evangelium secundum Marcum 12 : 39
39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:

Evangelium secundum Lucam 11 : 43
43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

Evangelium secundum Matthaeum 23 : 12
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Evangelium secundum Marcum 9 : 37
37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

Evangelium secundum Lucam 22 : 24
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

Evangelium secundum Matthaeum 18 : 1
1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum?

Evangelium secundum Lucam 9 : 46
46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.

Evangelium secundum Marcum 10 : 45
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Evangelium secundum Matthaeum 20 : 20
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Evangelium secundum Lucam 22 : 26
26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.

Evangelium secundum Ioannem 5 : 44
44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?

Epistula I ad Timotheum 3 : 1
1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *