Amasa

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Amasa

II Samuelis 17 : 25
25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezraƫli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem SarviƦ, quƦ fuit mater Joab.

I Paralipomenon 2 : 17
17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

II Samuelis 17 : 25
25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezraƫli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem SarviƦ, quƦ fuit mater Joab.

II Samuelis 19 : 13
13 Et AmasƦ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? HƦc faciat mihi Deus, et hƦc addat, si non magister militiƦ fueris coram me omni tempore pro Joab.

II Samuelis 20 : 12
12 Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.

I Regum 2 : 5
5 Tu quoque nosti quƦ fecerit mihi Joab filius SarviƦ, quƦ fecerit duobus principibus exercitus Israƫl, Abner filio Ner, et AmasƦ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prƦlii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.

I Regum 2 : 32
32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiƦ Israƫl, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:

II Paralipomenon 28 : 12
12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanam, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de prƦlio,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *