Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Allusions and Allusions
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 23
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Isaiae 7 : 14
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Evangelium secundum Matthaeum 2 : 6
6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.
Michaeae 5 : 2
2 Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.
Evangelium secundum Matthaeum 2 : 15
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Osee 11 : 1
1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.
Evangelium secundum Matthaeum 2 : 18
18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Ieremiae 31 : 15
15 Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
Evangelium secundum Matthaeum 3 : 3
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus.
Isaiae 40 : 3
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Evangelium secundum Marcum 1 : 3
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Evangelium secundum Lucam 3 : 4
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus:
Evangelium secundum Ioannem 1 : 23
23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
Evangelium secundum Matthaeum 4 : 4
4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Deuteronomium 8 : 3
3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
Leave a Reply