Aliquam

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Aliquam

Leviticus 19 : 13
13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.

Leviticus 25 : 6
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:

Deuteronomium 15 : 18
18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.

Deuteronomium 24 : 15
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 10
10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.

Evangelium secundum Lucam 10 : 7
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

Epistula ad Romanos 4 : 4
4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.

Epistula I ad Timotheum 5 : 18
18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.

Iob 7 : 3
3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

Iob 14 : 1
1 Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.

Iob 14 : 6
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.

Evangelium secundum Matthaeum 20 : 15
15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

Evangelium secundum Matthaeum 21 : 41
41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Evangelium secundum Ioannem 10 : 13
13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

Ruth 2 : 4
4 Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.

Evangelium secundum Lucam 15 : 17
17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !

Evangelium secundum Lucam 15 : 19
19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.

Proverbiorum 22 : 16
16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.

Malachiae 3 : 5
5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Evangelium secundum Lucam 15 : 16
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *