alcoholicis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de alcoholicis

Proverbiorum 20 : 1
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.

Epistula ad Ephesios 5 : 18
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Epistula I ad Timotheum 5 : 23
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.

Epistula ad Romanos 13 : 13
13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:

Epistula ad Galatas 5 : 21
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Evangelium secundum Lucam 21 : 34
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *