Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Agriculture
Genesis 2 : 15
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
Genesis 3 : 19
19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Genesis 3 : 23
23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Genesis 4 : 2
2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
Genesis 9 : 20
20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
I Regum 19 : 19
19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
I Paralipomenon 27 : 31
31 super oves quoque Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David.
II Paralipomenon 26 : 10
10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
Ecclesiasticus 2 : 6
6 et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
Ieremiae 5 : 24
24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Osee 2 : 8
8 Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
Isaiae 28 : 26
26 Et erudiet illum in judicio ; Deus suus docebit illum.
Proverbiorum 27 : 23
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
Proverbiorum 27 : 27
27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ et ad victum ancillis tuis.
Ecclesiasticus 11 : 6
6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.
Epistula Iacobi 5 : 7
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Epistula II ad Timotheum 2 : 6
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
II Paralipomenon 26 : 10
10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
Leave a Reply