Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Aethiopia
Ieremiae 13 : 23
23 Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.
Esther 1 : 1
1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias:
Genesis 10 : 6
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Isaiae 18 : 1
1 Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
Ezechielis 29 : 10
10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.
Genesis 10 : 6
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
I Paralipomenon 1 : 9
9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
Isaiae 11 : 11
11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
Ieremiae 46 : 9
9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
II Paralipomenon 12 : 3
3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.
Ezechielis 38 : 5
5 Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
II Paralipomenon 14 : 15
15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem.
II Paralipomenon 16 : 8
8 Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia? quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua.
II Regum 19 : 9
9 Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Ecce, egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
Isaiae 45 : 14
14 Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
Numeri 12 : 1
1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,
Leave a Reply