Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de advocati
Proverbiorum 31 : 8 – 9
8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
Evangelium secundum Lucam 11 : 45 – 52
45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
46 At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47 Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
52 Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
Isaiae 59 : 4
4 Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere ; sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Epistula ad Romanos 13 : 8 – 10
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Epistula ad Galatas 5 : 14
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Epistula I Petri 4 : 1 – 6
1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
Proverbiorum 24 : 11
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 32
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Evangelium secundum Matthaeum 22 : 35
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
Leave a Reply