Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de adulteram
Evangelium secundum Matthaeum 19 : 9
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
Epistula ad Romanos 7 : 2 – 3
2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Epistula I ad Corinthios 7 : 39
39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
Evangelium secundum Marcum 10 : 11
11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Epistula ad Galatas 5 : 19
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
Evangelium secundum Lucam 16 : 18
18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 32
32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
Epistula I ad Corinthios 7 : 10 – 11
10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
Deuteronomium 24 : 1 – 22
1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,
3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.
6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.
9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.
10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas:
11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.
18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.
21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.
22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
Epistula I ad Corinthios 7 : 1 – 40
1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.
4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.
22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.
24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
27 Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem.
28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:
30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes:
31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.
32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.
39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
Proverbiorum 7 : 1 – 27
1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi.
2 Fili, serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:
5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit.
6 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi,
7 et video parvulos ; considero vecordem juvenem,
8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:
9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.
10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga,
11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ;
12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:
14 Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea ;
15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
16 Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pietis ex Ægypto ;
17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo.
18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima ;
20 sacculum pecuniæ secum tulit ; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.
21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens ; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
23 donec transfigat sagitta jecur ejus ; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ;
26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.
Leave a Reply