Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de adulta liberos
Proverbiorum 22 : 6
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Epistula ad Ephesios 6 : 2 – 3
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
Ezechielis 36 : 26
26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
Proverbiorum 22 : 1 – 29
1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona.
2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
3 Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.
5 Arma et gladii in via perversi ; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.
9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
13 Dicit piger: Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.
14 Fovea profunda os alienæ ; cui iratus est Dominus, incidet in eam.
15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam:
18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis ;
19 ut sit in Domino fiducia tua: unde et ostendi eam tibi hodie.
20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia ;
21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta ;
23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso ;
25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis ;
27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Exodus 20 : 12
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Leviticus 27 : 5
5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem.
Epistula II ad Corinthios 12 : 9
9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
Leave a Reply