Adoptio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Adoptio

Genesis 15 : 3
3 Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

Genesis 48 : 5
5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

Genesis 48 : 14
14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

Genesis 48 : 16
16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

Genesis 48 : 22
22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

Exodus 2 : 10
10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

Actus Apostolorum 7 : 21
21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.

Epistula ad Hebraeos 11 : 24
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

Esther 2 : 7
7 qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam.

Exodus 4 : 23
23 Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

Numeri 6 : 27
27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Deuteronomium 28 : 10
10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.

II Paralipomenon 7 : 14
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Isaiae 43 : 7
7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.

Deuteronomium 14 : 1
1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:

Deuteronomium 26 : 18
18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius:

Deuteronomium 27 : 9
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui:

Deuteronomium 32 : 6
6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?

II Samuelis 7 : 14
14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

I Paralipomenon 22 : 10
10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum.

I Paralipomenon 28 : 6
6 dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificavit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.

Proverbiorum 14 : 26
26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

Isaiae 8 : 18
18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:

Isaiae 43 : 6
6 Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere ; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.

Isaiae 63 : 1 – 232

1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea ; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
4 Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit.
5 Circumspexi, et non erat auxiliator ; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret ; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
7 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus ; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ;
12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;
13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?
14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.
15 Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
16 Tu enim pater noster ; et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos ; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.
18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *