Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de adflictus
Iob 6 : 14
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
Iob 22 : 29
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
Isaiae 58 : 7
7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isaiae 58 : 10
10 cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 45
45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Evangelium secundum Lucam 10 : 37
37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.
Epistula ad Philippenses 2 : 2
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
Epistula I ad Timotheum 5 : 10
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
Epistula Iacobi 5 : 15
15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
Leave a Reply