Quid biblia dicit de Achaz – Omnes Bible versus de Achaz

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Achaz

II Regum 15 : 38
38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

II Regum 16 : 1
1 Anno decimo septimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.

II Paralipomenon 27 : 9
9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

II Paralipomenon 28 : 1
1 Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset: et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus:

II Regum 16 : 4
4 Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.

II Paralipomenon 28 : 4
4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.

II Paralipomenon 28 : 25
25 In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.

II Regum 16 : 6
6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et ejecit Judæos de Aila: et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.

II Paralipomenon 28 : 8
8 Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam.

II Regum 16 : 9
9 Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam: et transtulit habitatores ejus Cyrenen, Rasin autem interfecit.

II Regum 16 : 18
18 Musach quoque sabbati, quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.

II Paralipomenon 28 : 21
21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum, ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

II Regum 16 : 16
16 Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.

II Regum 20 : 11
11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.

Isaiae 38 : 8
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *