Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Absalon
II Samuelis 3 : 3
3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
I Paralipomenon 3 : 2
2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
II Samuelis 14 : 25
25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
II Samuelis 13 : 29
29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut præceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
II Samuelis 13 : 38
38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
II Samuelis 14 : 24
24 Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
II Samuelis 15 : 6
6 Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël.
II Samuelis 15 : 13
13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom.
II Samuelis 18 : 17
17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
II Samuelis 18 : 33
33 Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
II Samuelis 19 : 8
8 Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta: venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua.
II Samuelis 14 : 27
27 Nati sunt autem Absalom filii tres: et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.
II Samuelis 18 : 18
18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
I Regum 15 : 2
2 Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
II Paralipomenon 11 : 20
20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
II Samuelis 18 : 18
18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
Leave a Reply