Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Abib
Exodus 12 : 2
2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
Exodus 23 : 15
15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
Deuteronomium 16 : 1
1 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte.
Exodus 40 : 2
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
Exodus 40 : 17
17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
Numeri 20 : 1
1 Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
Iosue 4 : 19
19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
I Paralipomenon 12 : 15
15 Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
Leave a Reply