Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Abiam
I Regum 14 : 31
31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
I Regum 15 : 1
1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
II Paralipomenon 12 : 16
16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David. Et regnavit Abia filius ejus pro eo.
I Regum 15 : 8
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
II Paralipomenon 11 : 22
22 Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
I Regum 15 : 8
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
II Paralipomenon 14 : 1
1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
Leave a Reply