Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Abel
Genesis 4 : 15
15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
Genesis 4 : 25
25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
Evangelium secundum Matthaeum 23 : 35
35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem ZachariƦ, filii BarachiƦ, quem occidistis inter templum et altare.
Evangelium secundum Lucam 11 : 51
51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem ZachariƦ, qui periit inter altare et Ʀdem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Epistula ad Hebraeos 11 : 4
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
Epistula ad Hebraeos 12 : 24
24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
Epistula I Ioannis 3 : 12
12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
I Samuelis 6 : 18
18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quƦ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quƦ erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.
Leave a Reply