Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Sponsa
Isaiae 49 : 18
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide ; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
Isaiae 61 : 10
10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Ieremiae 2 : 32
32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
Apocalypsis Ioannis 21 : 2
2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Genesis 24 : 53
53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebecca pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
Genesis 24 : 59
59 Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
Genesis 24 : 61
61 Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.
Genesis 29 : 24
24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
Genesis 29 : 29
29 cui pater servam Balam tradiderat.
Psalmorum 45 : 17
Ezechielis 16 : 14
14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
Apocalypsis Ioannis 19 : 8
8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
Apocalypsis Ioannis 21 : 2
2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Apocalypsis Ioannis 21 : 9
9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
Apocalypsis Ioannis 22 : 17
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.
Leave a Reply