Quid biblia dicit de societas Christiana – Omnes Bible versus de societas Christiana

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de societas Christiana

Epistula ad Hebraeos 10 : 24 – 25
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

Actus Apostolorum 2 : 42
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

Epistula ad Romanos 12 : 10
10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:

Epistula I Ioannis 1 : 7
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.

Epistula I ad Corinthios 12 : 12
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.

Epistula I Ioannis 4 : 11
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.

Epistula I Ioannis 1 : 3
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.

Epistula I Petri 4 : 9
9 Hospitales invicem sine murmuratione.

Epistula I Petri 3 : 15
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *