Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de serere discordiae
Proverbiorum 6 : 16 – 19
16 Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Epistula ad Romanos 16 : 17 – 18
17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Epistula Iacobi 4 : 11
11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
Proverbiorum 17 : 9
9 Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 9
9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
Proverbiorum 6 : 19
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Proverbiorum 6 : 14
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
Epistula ad Galatas 6 : 1
1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Evangelium secundum Matthaeum 18 : 15 – 20
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Epistula ad Ephesios 5 : 11
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
Epistula ad Colossenses 4 : 5 – 6
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Epistula I ad Corinthios 6 : 18
18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
Epistula I Petri 2 : 1 – 25
1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,
8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:
23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis.
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Apocalypsis Ioannis 21 : 8
8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda.
Leave a Reply