Quid biblia dicit de sana matrimonium – Omnes Bible versus de sana matrimonium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sana matrimonium

Epistula ad Colossenses 3 : 18
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.

Epistula I ad Corinthios 7 : 10 – 11
10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

Epistula ad Hebraeos 13 : 4
4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

Genesis 3 : 16
16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

Epistula ad Ephesios 5 : 22 – 23
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.

Genesis 2 : 24
24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.

Evangelium secundum Lucam 16 : 18
18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

Epistula I ad Corinthios 7 : 32 – 34
32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.

Exodus 20 : 14
14 Non mœchaberis.

Epistula ad Ephesios 5 : 21
21 subjecti invicem in timore Christi.

Epistula ad Romanos 2 : 6 – 8
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

Epistula ad Ephesios 5 : 31 – 32
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

Epistula I Petri 3 : 1 – 6
1 Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
2 considerantes in timore castam conversationem vestram.
3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

Proverbiorum 31 : 10 – 31
10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
14 Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16 Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
22 Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.
23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

Epistula I ad Corinthios 7 : 3
3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.

Epistula I ad Corinthios 13 : 1 – 13
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.

Epistula II ad Thessalonicenses 2 : 14 – 15
14 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
15 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,

Epistula I ad Corinthios 11 : 1 – 2
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

Evangelium secundum Ioannem 20 : 19 – 23
19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *