Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Publicani
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 47
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 11
11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
Evangelium secundum Matthaeum 11 : 19
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
Evangelium secundum Matthaeum 18 : 17
17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Evangelium secundum Matthaeum 21 : 31
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
Evangelium secundum Lucam 18 : 11
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
Evangelium secundum Matthaeum 21 : 32
32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Evangelium secundum Lucam 3 : 12
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
Evangelium secundum Lucam 7 : 29
29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 9
9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 3
3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
Evangelium secundum Marcum 2 : 14
14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Evangelium secundum Lucam 5 : 27
27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me.
Evangelium secundum Lucam 18 : 14
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
Evangelium secundum Lucam 19 : 10
10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Leave a Reply