Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Mutum
Exodus 4 : 11
11 Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?
Evangelium secundum Lucam 1 : 20
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
Evangelium secundum Lucam 1 : 64
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 33
33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël.
Evangelium secundum Matthaeum 12 : 22
22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Evangelium secundum Matthaeum 15 : 31
31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël.
Evangelium secundum Marcum 7 : 37
37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Evangelium secundum Marcum 9 : 17
17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Leave a Reply