Quid biblia dicit de Mulus – Omnes Bible versus de Mulus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Mulus

II Samuelis 13 : 29
29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut præceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.

II Samuelis 18 : 9
9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit.

I Regum 1 : 33
33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam: et ducite eum in Gihon.

I Regum 1 : 38
38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.

Esther 8 : 10
10 Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.

Esther 8 : 14
14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.

Isaiae 66 : 20
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.

II Regum 5 : 17
17 Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum, aut victimam diis alienis, nisi Domino.

I Paralipomenon 12 : 40
40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël.

I Regum 10 : 25
25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.

Ezechielis 27 : 14
14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.

Esdrae 2 : 66
66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,

Nehemiae 7 : 68
68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:

Zachariae 14 : 15
15 Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis, sicut ruina hæc.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *