Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de missionale opus
Evangelium secundum Marcum 16 : 15
15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Evangelium secundum Matthaeum 28 : 19 – 20
19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Actus Apostolorum 6 : 4
4 Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
Epistula I ad Timotheum 4 : 12
12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Actus Apostolorum 1 : 8
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Epistula ad Romanos 10 : 14
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
Psalmorum 96 : 3
3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Evangelium secundum Marcum 16 : 15 – 16
15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
Epistula I Petri 3 : 15
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
Epistula ad Philippenses 4 : 6 – 7
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
Evangelium secundum Ioannem 20 : 19 – 24
19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Epistula I ad Corinthios 11 : 1 – 2
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
Evangelium secundum Lucam 18 : 29 – 30
29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
Actus Apostolorum 2 : 38 – 39
38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
Evangelium secundum Matthaeum 16 : 15 – 19
15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
Epistula ad Ephesios 5 : 1
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Epistula Iacobi 2 : 26
26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Epistula ad Romanos 2 : 6 – 16
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
Actus Apostolorum 1 : 1 – 26
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere, et docere
2 usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate:
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
15 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum:
17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.
21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
25 accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
Leave a Reply