Quid biblia dicit de militia – Omnes Bible versus de militia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de militia

Psalmorum 144 : 1 – 2
1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex ; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

Ecclesiasticus 3 : 8
8 Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.

Deuteronomium 20 : 1 – 4
1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.
2 Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum:
3 Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:
4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.

Epistula ad Ephesios 6 : 10 – 20
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

Evangelium secundum Ioannem 15 : 13
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.

Psalmorum 33 : 12 – 22
12 Venite, filii, audite me ; timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multæ tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.

Psalmorum 144 : 1
1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex ; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

Evangelium secundum Ioannem 14 : 1 – 31
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.
3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.
4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?
6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
15 Si diligitis me, mandata mea servate:
16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.
19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo?
23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.
25 Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.
29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 6 – 8
6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:
8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.

Epistula ad Romanos 12 : 17 – 21
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Evangelium secundum Matthaeum 6 : 9 – 13
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.
10 Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Epistula I ad Corinthios 7 : 23
23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Isaiae 41 : 10
10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus ; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

Epistula ad Romanos 13 : 4
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.

Epistula ad Romanos 13 : 1 – 5
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Deuteronomium 20 : 10 – 12
10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
12 Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.

Actus Apostolorum 5 : 29
29 Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

I Samuelis 30 : 8
8 et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *